monumenta.ch > Tertullianus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 24, 1
Omnis ista confessio illorum, qua se deos negant esse, quaque non alium deum respondent praeter unum, cui nos mancipamur, satis idonea est ad depellendum crimen laesae publicae et maxime romanae religionis . Si enim non sunt dei pro certo, nec religio pro certo est; si religio non est, quia nec Dei pro certo, nec nos pro certo rei sumus laesae religionis. At e contrario in vos exprobatio resultabit , qui mendacium colentes, veram religionem veri dei non modo negligendo, quin insuper expugnando , in verum committitis crimen verae irreligiositatis. Nunc, ut constaret illos deos esse, nonne conceditis de aestimatione communi aliquem esse sublimiorem et potentiorem velut principem mundi, perfectae potentiae et maiestatis? Nam et sic plerique disponunt divinitatem, ut imperium summae dominationis esse penes unum, officia eius penes multos velint; ut Plato Iovem magnum in coelo comitatum exercitu describit deorum pariter et daemonum.